*** [Iam sexaginta coeunt et tres simul anni] |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | |
| 07.07.2008. | |
|
Iam sexaginta coeunt et tres simul anni, Hactenus a superis quod mihi vita datur, Quam climactericum contingere sentio tempus; Ultimus hoc multis terminus esse solet. Intra quod si forte Deus migrare iubebit, Qui fuerim, paucis ista notata dabunt, Aula diu tenuit me regia, misit ad orbis Primores, erat hinc infula dupla mihi. Corpus habet tandem nunc terra; quiete fruatur Spiritus aetheria, quae sine fine beat! Hoc, quisquis transis, mihi quaeso precare, viator, Ut tibi posteritas inde precetur idem!
wibratory |
| « poprzedni artykuł | następny artykuł » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


