*** [Perlegi cupide tuum libellum] |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | ||||
| 25.08.2008. | ||||
Strona 1 z 2 Perlegi cupide tuum libellum, Leporis, salis, eruditionis Plenum, quem toties videre avebam. Ex hoc ingenii libens acumen Amplexux, numeros iocosque dulces Transcurri; neque Pegasum volantem, Quem clarum tibi stemma iussit esse Caesar, praeterii, nec hoc, amicis Quidquid Pierides tuae dicarunt. Dignas hinc tibi gratias referre Deberem siquidem, sed est supellex, Scis, quam curta mihi, sub hac palaestra Iam pridem qui Heliconidas reliqui. Ingratus tamen esse nolo totus: Si Lucretia nostra non placebit, Quam mitto, veniam dabis; placere Quod possit tibi forte, deinde mittam.
|
||||
| « poprzedni artykuł | następny artykuł » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


