Ad Christum noctis et matutino tempore |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | |
| 26.08.2008. | |
|
O Christe, mortis senseras Cum tempus, quod praefixeras, Sopore depressos gravi Amicos excitaveras.
Qui pressi maestitudine Et nocturna formidine Gravati, somno largius Victi tristes indulserant.
Hos tecum sumens obviam Ivisti turmis hostium, Quorum dux Iudas osculo Illis te spurco prodidit.
Interrogans quem quaererent, Retro cadebant perfidi, Vocis tuae potentia, Caelesti vi perterriti.
Hinc permissi cum surgerent Tibique vincla necterent, Aurem Petrus servo secat, Quem mox sanasti saucium.
Capi volens sic ductus es Ad Iudaeorum praesules, Consputus, caesus, turpibus Affectus et conviciis.
Solus relictus asseclis Fugatis probra plurima Es passus, sannas et iocos, Ac falsa testimonia.
Petrus, cui mens flagrans erat, Te prosecutus, audiens, Num de tuis esset, negat Te ter, sicut praedixeras.
Hunc intuens flentem facis, Condonans, quod deliquerat, Suis plus aequo viribus Infirmis qui confiderat.
Per haec tormenta, saeviter Quae tota nocte pervigil Afflictus toleraveras, Clementer nos hic visites!
Ne desertores perditi Ad hostes simus nec tibi Iudae iungamur osculo, Hoc adiumento fac tuo!
Sed ut Petiro da lacrimas, Quae nostras culpas abluant; Cor paenitens in sedulis Tibi sit iunctum fletibus,
Veniam qui nobis impetrent Tuisque iussis alligent, In hac donec vita sumus, Nos a te numquam separent! Amen.
bielizna erotyczna |
| « poprzedni artykuł | następny artykuł » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


