Ad Libellum (De turbatis nostris temporibus) |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | |||||
| 26.08.2008. | |||||
Strona 1 z 3 Qua te praecipitas mente, libelle, Linquens scriniolum, quod tibi clausum Non parvo fuerat tempore, pergens Ad terras, homines adque remotos. Qui vix hospitio te reputabunt Dignum, tot variis qui modo sectis Inter se lacerant, quae vetus illa Patrum religio condidit olim?
Saevis, nonne vides, cuncta sub armis Quam sint invia per prata, per agros, Turbatas et ab is esse vel urbes Munitas, quod item nemo sit ausus Fidentes per iter figere gressus? Nusquam tuta fides! Plena timoris Fervent compita, Mars saevit ubique, Multos opposuit caesaris actis, Quae feliciter his terminat annis, Iusto subiciens ense rebelles.
Accedit, populi funere regum In sese rabie corripiuntur. Hinc Galli trepidant hincque Britanni; Et turbis nec ab is Sarmatis ora Est immunis, et hoc propter utrumque Regem, sic et eum, qui modo vita Excessit pius et sanctus, eumque, Qui vivus superest, rectius ut res Regni dirigat et sceptra gubernet.
Qualis Pannoniis sub recutita Pax sit gente, liquet; qualis ubique Vicinisque locis, quae vagus Hister, Quae per dogma recens pestifer Albis Et Rhenus gelidis alluit undis, Quis nescit? Latium fertur et omne Scriptis militibus promere signa; Infestus Rhodanus, saevus Hiberus Immitisque Tagus fustibus altis Ferratisque globis, missilibusque Armant mortiferis agmina multa.
akcesoria erotyczne |
|||||
| « poprzedni artykuł | następny artykuł » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


