Ad drevicium strena |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | ||||
| 07.07.2008. | ||||
Strona 1 z 2 Mos fuit quondam, venerande praesul, Qui manet nostrum celebris per aevum, Ut, novum cum curriculo referret Delius annum
Cumque bifrontis nova sacra Iani Venerant, quisquis dominis, patronis Et daret caris sociis, amatis Donaque amicis.
Hunc ego ritum cuperem vetustum Insequi, stipata foret crumina Nummulis fulvis mea si, sed illam Torquet egestas.
Ergo, quid donem, tibi quid dicamve, Nescio. Qui nil habet, is nihil dat, Multa qui clausa retinet sub arca, Multa det ille.
Dona demulcent superos, Tonantem Dona placarunt Erebique regem Dona flexerunt, homines deosque Munera vincunt.
Si darem fulvo pateras ab auro Aut Erythraeis lapides sub undis Arte collectos Tyriove tinctam Murice lanam,
sexshop |
||||
| « poprzedni artykuÅ‚ | nastÄ™pny artykuÅ‚ » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


