Ad gryneam |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | ||||||
| 25.08.2008. | ||||||
Strona 1 z 4 Quam durae nuseri sunt condidonis amantes, Qui nullas sedes nec loca certa tenent! Nil datur aeternum, sed quo rapit impetus, illuc Ambigui in dubiis pectora rebus agunt. Errant et raro placida statione fruuntur Atque alia ex aliis sub iuga amoris eunt. Haec placuit Danais, Latiis hinc Illa sub oris; Haec fulvis, niveis gratior illa comis, Aurea disposuit pulchrae haec redimicula vittae Moreque Germano, vel love digna fuit. Sub gelido Arctoi placet altera sidere caeli, Candentes superans candida tota rosas. Denique quocumque adveniunt, terraque marique, Hospitibus varius corda pererrat Amor, Et dum iam tacitos inspirat subdolus ignes, In longas iterum cogit abire vias. Singula nunc, misere dum te, Grynea, relinquo, Experior vastum canpere iussus iter. Quid magis excruciat quam grata relinquere coepta Et spem, quae miseros sola in amore beat? Sic colet impastus viso lupus ire ab ovili, Sic apis ex dulci flore repulsa volat. Decipitur sitiens fugitivis Tantalus undis Et quod perpetuo poscit, habere nequit. Durior est mea sors, dum desero maestus amatam. Quae me prosequitur meque tenere cupit. Avelli amplexu, nudis discedere ab ulnis, Linquere tot risus, basia, furta, iocos: Absque dolore quis haec, humano sanguine cretus, Quisque libens umquam, qui ista reliquit, erit? Invitus nuper te flens, mea vita, reliqui, O animi medium praecipuumque mei! Strinxisti cupidis lacrimans mea colla lacertis Pressistique meum pectus adusque tuum. Immaduere tuae roranti lumine malae, |
||||||
| « poprzedni artykuł | następny artykuł » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


