Ad iuventutem

Utwórz PDF Drukuj Wyślij znajomemu
Autor: Dantyszek Jan   
07.07.2008.
Spis treści

Ad iuventutem

Strona 2

Desidiam fugias, moneo, studiosa iuventus.

Vivere si cupies post tua fata diu!

Dum facies vernat, tenerae lanugine malae

Dumque carent et dum fervidus humor adest,

Incipe sacrorum venerari numina vatum,

Celsa Medusaei quae iuga montis habent!

Disce bonas artes, sophiae documenta profundae


Et quae sunt penitis abdita sensa libris!

Utere, dum Lachesis, iuvenilia stamina ducit,

Tempore, quo restat carius orbe nihil!

Cypriacae illecebras et munera blanda Diones

Et fugias caeci dulce furoris opus!

Sperne merum, Nysaea procul fuge festa bimatris,

Cum scyphis, cyathis pocula pelle procul!

Cerritos homines, insanos menteque captos,

Correptos, spaticos turpis lacchus amat,

Ingenium turbat, denervat corporis artus,

Absumit vires, orbitat igne faces.

Inducit varios morbos variosque tumores

Et sensus clara cum ratione rapit.

Incitat et venerem, mentis secreta relaxat,

Provocat et lites, iurgia, probra, nefas.

Multos ante diem nigrum demittit ad Orcum;

Non Mars tot gladio, quot necat ille mero.

Exemplat tibi sim, teneros sic perdimus annos,

Lenaeum colerem donec in orbe deum.

Excessi vixdum raptus tria lustra puellis

Sum puer Aoniis militiaeque datus.

Interea fovit me sacris invida Musis

Curia, qua periit prima, iuventa mihi.

Haec crebro iussit mea turpiter ora Lyaeo

Mergere et aequali sumere vina modo.

Subdidit haec nostrum crudeli pectus amori,

Quod sensit numquam Cypria vincla prius.

Hinc mea Perla suis niveis amplexa lacertis


artykuły erotyczne
Pustym kieszeniom się nie kłaniają.



 
« poprzedni artykuł   następny artykuł »