De resurrectione |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | |
| 26.08.2008. | |
|
Christus, perpetuae salutis auctor, Confractis Acherontis ampla claustris Devicta retulit tropaea morte; Ex qua vi propria Patris resurgens Aeterni suboles redemit omnes In fontis fidei lavatione, Qui nomen fuerint suum professi.
Christus non moritur magis nec illi Mors ultra dominabitur; subactam Hanc nam morte sua tenet premitque, Ut posthac nequeat nocere nobis, Peccato quia mortuus revixit, Vita perpete cum Deoque vivit, Ut nos participes ea coronet.
Hymnis nunc simul ergo, Christiani, Et laetis modulis pium sonemus Carmen, quod triduo iacens sepultus Surrexit, moriturus inde numquam, Spem vitae miseris ferens perennis Christus, perpetuae salutis auctor!
sexshop |
| « poprzedni artykuł | następny artykuł » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


