Libellus proloqitur |
|
|
|
| Autor: Dantyszek Jan | |
| 26.08.2008. | |
|
Ecclesiastico breves Pro more versus hic vides, Lector, boni quos consule Et simplices non despice!
Fuco carent, non Aonis Sunt fonte loti, non olent Cirrhae poeticum nemus, Sed saucium Christi latus.
Hos si probe perpenderis Et saepe cogitaveris Poenas, quibus redemptus es, Fortasse non fastidies.
Spondeus hic frequentius Iambi locum pes occupans Nec displicebit; est enim His dimetris accommodus.
Lenis gradus demissius, Ferocius citatior Profertur, ergo lentior Est substitutus crebrius.
Nemo modis pungentibus Rabie litis perstringitur, Sed hoc, cor ardens in Deum Quod sublevat, depromitur.
sexshop |
|
| Zmieniony ( 26.08.2008. ) |
| « poprzedni artykuÅ‚ | nastÄ™pny artykuÅ‚ » |
|---|
| Menu witryny | |||
|---|---|---|---|
|
| Logowanie |
|---|
| Polecane linki | |||
|---|---|---|---|
|


